- FURIAE
- FURIAENoctis, et Acherontis filiae tres, Alecto, Tisiphone et Megaera. Quinam Lyssam, i. e. rabiem addunt. Fictum est a poetis infera loca Furias habitare, sed tormenta scelestae mentis esse vett. voluêrunt. Cic. pro Roscio Amer. Tres etiam hae Furiae significant 3. animi affectus, qui homines in omnia facinora praecipires agunt, quorum Ira ultionem desiderat, Cupiditas opes, Libido voluptates. Eurip. in Oreste. Vide Dirae et Eumenides. Addo, quod iis serpentes, pro comis primus induxit Aeschylus, qua de re vide in illo, ut et ubi de Tragaedia. Hinc ad immittendos furores, crinibus uti fingebantur. Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 642.Eumenidum crines solos movere furores.Eaedem semper virgines ferebantur. Sophocl. καλῷ δ᾿ ἀει-παρθένους Ε᾿ριννύας. Vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 457. qui plura de Furiis egregio eodem Opere passim exhibet. Vide quoqueve ubi de Eumenidibus. Addo saltem Furiam Furvam, a galea coronata erumpentem, apicem esse scuti Didaci Fernandi de Corduba Duc. Cardonae, March. de Comores, in Hispania apud I. I. Chiffletium Insign. Gentil. Eqq. Aurei Velleris, n. 238.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.